de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
Tum Cotta
Optimeinquit; 'quam ob rem sic agamus ut nos ipsa ducit oratio. Sed ante quam de re, pauca de me. non enim mediocriter moveor auctoritate tua Balbe orationeque ea quae me in perorando cohortabatur ut meminissem me et Cottam esse et pontificem; quod eo credo valebat, ut opiniones, quas a maioribus accepimus de dis immortalibus, sacra caerimonias religionesque defenderem. ego vero eas defendam semper semperque defendi, nec me ex ea opinione, quam a maioribus accepi de cultu deorum inmortalium, ullius umquam oratio aut docti aut indocti movebit. sed cum de religione agitur, Ti. Coruncanium P. Scipionem P. Scaevolam pontifices maximos, non Zenonem aut Cleanthen aut Chrysippum sequor, habeoque C. Laelium augurem eundemque sapientem quem potius audiam dicentem de religione in illa oratione nobili quam quemquam principem Stoicorum. cumque omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia divisa sit, tertium adiunctum sit si quid praedictionis causa ex portentis et monstris Sibyllae interpretes haruspicesve monuerunt, harum ego religionum nullam umquam contemnendam putavi mihique ita persuasi, Romulum auspiciis Numam sacris constitutis fundamenta iecisse nostrae civitatis, quae numquam profecto sine summa placatione deorum inmortalium tanta esse potuisset.
Habes Balbe quid Cotta quid pontifex sentiat; fac nunc ego intellegam
Tum Balbus
Quam igitur a me rationeminquit
Cotta desideras?
Et ille
Quadripertitainquit
fuit divisio tua, primum ut velles docere deos esse, deinde quales essent, tum ab is mundum regi, postremo consulere eos rebus humanis. haec, si recte memini, partitio fuit.
Rectissumeinquit Balbus;
sed expecto quid requiras.
Tum Cotta
Primum quidque videamusinquit
et si id est primum, quod inter omnis nisi admodum impios convenit, mihi quidem ex animo exuri non potest, esse deos, id tamen ipsum, quod mihi persuasum est auctoritate maiorum, cur ita sit nihil tu me doces.
Quid estinquit Balbus,
si tibi persuasum est, cur a me velis discere?
Tum Cotta
Quia sic adgrediorinquit
ad hanc disputationem, quasi nihil umquam audierim de dis immortalibus nihil cogitaverim; rudem me et integrum discipulum accipe et ea quae requiro doce.
Dic igiturinquit
quid requiras.
Egone, primum illud, cur, quom perspicuum in istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod esset perspicuum et inter omnis constaret deos esse, de eo ipso tam multa dixeris.
Quia te quoqueinquit
animadverti Cotta saepe cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa. atque hoc idem et philosophi faciunt et ego utp.121potui feci. tu autem quod quaeris similiter facis ac si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero coniveam, cum idem uno adsequi possim.
Tum Cotta
Quam simile istud sitinquit “tu videris.
nam ego neque in causis, si quid est evidens de quo inter omnis conveniat, argumentari soleo (perspicuitas enim argumentatione elevatur) nec si id facerem in causis forensibus idem facerem in hac suptilitate sermonis. cur coniveres autem altero oculo causa non esset, cum idem obtutus esset amborum et cum rerum natura, quam tu sapientem esse vis, duo lumina ab animo ad oculos perforata nos habere voluisset. sed quia non confidebas tam esse id perspicuum quam tu velis, propterea multis argumentis deos esse docere voluisti. mihi enim unum sat erat, ita nobis maioris nostros tradidisse. sed tu auctoritates contemnis, ratione pugnas;
patere igitur rationem meam cum tua ratione contendere.
Adfers haec omnia argumenta cur dii sint, remque mea sententia minime dubiam argumentando dubiam facis; mandavi enim memoriae non numerum solum sed etiam ordinem argumentorum tuorum. Primum fuit, cum caelum suspexissemus statim nos intellegere esse aliquod numen quo haec regantur. ex hoc illud etiam "aspice hoc sublime candens, quem invocant
omnes Iovem": quasi vero quisquam nostrum istum potius quam Capitolinum Iovem appellet, aut hoc perspicuum sit constetque inter omnes, eos esse deos quos tibi Velleius multique praeterea ne animantis quidem esse concedant. Grave etiam argumentum tibi videbatur, quod opinio de dis inmortalibus et omnium esset