de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
quae ratio poetas maxumeque Homerum inpulit ut principibus heroum Ulixi Diomedi Agamemnoni
nemo igitur vir magnus sine aliquo adflatu divino umquam fuit. Nec vero ita refellendum est ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum cui quid horum acciderit aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus. magna di curant, parva neglegunt. magnis autem viris prosperae semper omnes res, si quidem satis a nostris et a principe philosophiae Socrate dictum est de ubertatibus virtutis et copiis.
Haec mihi fere in mentem veniebant quae dicenda putarem de natura deorum. tu autem Cotta si me audias eandem causam agas teque et principem civem et pontificem esse cogites et, quoniam in utramque partem vobis licet disputare, hanc potius sumas eamque facultatem disserendi, quam tibi a rhetoricis exercitationibus acceptam amplificavit Academia, potius huc conferas. mala enim et impia consuetudo est contra deos disputandi, sive ex animo id fit sive simulate.”
Quae cum Balbus dixisset, tum adridens Cotta
Seroinquit
mihi Balbe praecipis quid defendam. ego enim te disputante quid contra dicerem mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa quam ea quae minus intellegebam requirendi. cum autem suo cuique iudicio sit utendum, difficile factu est me id sentire quod tu velis.
Hic Velleius
Nescisinquit
quanta cum expectatione Cotta sim te auditurus. iucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit; praebebo igitur ego me tibi vicissim attentum contra Stoicos auditorem. spero enim te ut soles bene paratum venire.
Tum Cotta
Sic meherculeinquit
Vellei; neque enim mihi par ratio cum Lucilio est ac tecum fuit.
Qui tandeminquit ille.
“Quia mihi videtur Epicurus vester de dis immortalibus non magnopere pugnare: tantum modo negare deos esse non audet, ne quid invidiae subeat aut criminis; cum vero deos nihil agere nihil curare confirmat membrisque humanis esse praeditos sed eorum membrorum usum nullum habere, ludere videtur satisque putare si dixerit esse quandam beatam naturam et aeternam.
A Balbo autem animadvertisti credo quam multa dicta sint quamque etiam si minus vera tamen apta inter se et cohaerentia. itaque cogito ut dixi non tam refellere eius orationem quam ea quae minus intellexi requirere. quare Balbe tibi permitto, responderene mihi malis de singulis rebus quaerenti ex te ea quae parum accepi an universam audire orationem meam.”
Tum Balbus:
Ego vero, si quid explanari tibi voles, respondere malo, sin me interrogare non tam intellegendi causa quam refellendi, utrum voles faciam, vel ad singula quae requires statim respondebo vel cum peroraris ad omnia.