de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

nonne mavis illud credere, quod probari potest, animos praeclarorum hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, divinos esse et aeternos, quam eos qui semel cremati essent equitare et in acie pugnare potuisse; aut si hoc fieri potuisse dicis, doceas oportet quo modo, nec fabellas aniles proferas.”

Tum Lucilius

An tibi
inquit
fabellae videntur? nonne ab A. Postumio aedem Castori et Polluci in foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio vides? nam de Sagra Graecorum etiam est volgare proverbium, qui quae adfirmant certiora esse dicunt quam illa quae apud Sagram. his igitur auctoribus nonne debes moveri?

Tum Cotta

Rumoribus
inquit “mecum pugnas Balbe, ego autem a te rationes requiro * * * *
p.123
* secuntur quae futura sunt;

effugere enim nemo id potest quod futurum est. saepe autem ne utile quidem est scire quid futurum sit; miserum est enim nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solacium; praesertim cum vos idem fato fieri dicatis omnia, quod autem semper ex omni aeternitate verum fuerit id esse fatum: quid igitur iuvat aut quid adfert ad cavendum scire aliquid futurum, cum id certe futurum sit? Unde porro ista divinatio, quis invenit fissum iecoris, quis cornicis cantum notavit quis sortis? quibus ego credo, nec possum Atti Navi quem commemorabas lituum contemnere, sed qui ista intellecta sint a philosophis debeo discere, praesertim cum plurimis de rebus divini isti mentiantur.

"At medici quoque" (ita enim dicebas) "saepe falluntur". Quid simile medicina, cuius ego rationem video, et divinatio, quae unde oriatur non intellego? Tu autem etiam Deciorum devotionibus placatos deos esse censes. quae fuit eorum tanta iniquitas, ut placari populo Romano non possent nisi viri tales occidissent? consilium illud imperatorium fuit, quod Graeci strath/ghma appellant, sed eorum imperatorum qui patriae consulerent vitae non parcerent; rebantur enim fore ut exercitus imperatorem equo incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod evenit. Nam Fauni vocem equidem numquam audivi;

p.124
tibi, si audivisse te dicis, credam, etsi Faunus omnino quid sit nescio. Non igitur adhuc, quantum quidem in te est Balbe, intellego deos esse; quos equidem credo esse, sed nil docent Stoici.

Nam Cleanthes ut dicebas quattuor modis informatas in animis hominum putat deorum esse notiones. unus is modus est de quo satis dixi, qui est susceptus ex praesensione rerum futurarum; alter ex perturbationibus tempestatum et reliquis motibus; tertius ex commoditate rerum quas percipimus et copia; quartus ex astrorum ordine caelique constantia. De praesensione diximus. De perturbationibus caelestibus et maritimis et terrenis non possumus dicere cum ea fiant non esse multos qui illa metuant et a dis inmortalibus fieri existument;

sed non id quaeritur, sintne aliqui qui deos esse putent: di utrum sint necne sint quaeritur. Nam reliquae causae quas Cleanthes adfert, quarum una est de commodorum quae capimus copia, altera de temporum ordine caelique constantia, tum tractabuntur a nobis, cum disputabimus de providentia deorum, de qua plurima a te Balbe dicta sunt;

eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere aiebas, quoniam esset aliquid in rerum natura quod ab homine effici non posset, esse aliquid homine melius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, et cum totius mundi convenientiam consensumque adferebas; Zenonisque brevis et acutulas conclusiones in eam partem sermonis quam modo dixi differemus; eodemque tempore illa omnia quae a te physice dicta sunt de vi ignea deque eo calore ex quo omnia generari dicebas loco suo quaerentur; omniaque quae a te nudius tertius dicta sunt, cum

p.125
docere velles deos esse, quare et mundus universus et sol et luna et stellae sensum ac mentem haberent, in idem tempus reservabo.