de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
a pluendo (u(/ein enim est pluere), nostri imperite Suculas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae. Minorem autem Septentrionem Cepheus passis palmis post terga subsequitur;
- has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt
Hunc antecedit
- namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti.
- obscura specie stellarum Cassiepia.
- Hanc autem inlustri versatur corpore propter
- Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis.
- Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti
- summum contingit caput alvo, stellaque iungens
- una tenet duplices communi lumine formas
- aeternum ex astris cupiens conectere nodum.
quem propter
- exin contortis Aries cum cornibus haeret.
- Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante
- et magis horriferis aquilonis tangitur auris.
p.94
Ad pedes Andromedae Perseus describitur,
cuius
- quem summa a regione aquilonis flamina pulsant.
- propter laeum genum
- Vergilias tenui cum luce videbis.
inde
- inde Fides leviter posita et convexa videtur.
Capiti autem Equi proxima est Aquari dextra totusque deinceps Aquarius. Tum
- est ales Avis lato sub tegmine caeli.
- gelidum valido de pectore frigus anhelans
- corpore semifero magno Capricornus in orbe;
- quem cum perpetuo vestivit lumine Titan,
- brumali flectens contorquet tempore currum.
Hic autem aspicitur
quem
- sese ostendens emergit Scorpios alte
- posteriore trahens flexum vi corporis Arcum.
- propter nitens pinnis convolvitur Ales.
Deinde Delphinus.
- at propter se Aquila ardenti cum corpore portat.
- exinde Orion obliquo corpore nitens.
p.95