de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

quem subsequens

  1. fervidus ille Canis stellarum luce
refulget. post Lepus subsequitur
  1. curriculum numquam defesso corpore sedans
  2. at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo.
  1. hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces
  2. Fluminis inlustri tangentem corpore ripas.
quem longe "serpentem" et manantem aspicies
  1. proceraque Vincla videbis,
  2. quae retinent Pisces caudarum a parte locata
  1. Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen
  2. Aram, quam flatu permulcet spiritus austri.
Propter quae Centaurus
  1. cedit Equi partis properans subiungere Chelis.
  2. hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur,
  1. tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram.
  2. Hic sese infernis e partibus erigit Hydra,
cuius longe corpus est fusum,
  1. in medioque sinu fulgens Cretera relucet.
  2. extremam nitens plumato corpore Corvus
  3. rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis
  4. Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur.

Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli

p.96
ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cursantibus potuisse effici cuiquam sano videri potest, aut vero alia quae natura mentis et rationis expers haec efficere potuit quae non modo ut fierent ratione eguerunt sed intellegi qualia sint sine summa ratione non possunt?

Nec vero haec solum admirabilia, sed nihil maius quam quod ita stabilis est mundus atque ita cohaeret, ad permanendum ut nihil ne excogitari quidem possit aptius. omnes enim partes eius undique medium locum capessentes nituntur aequaliter. maxime autem corpora inter se iuncta permanent cum quasi quodam vinculo circumdato colligantur; quod facit ea natura quae per omnem mundum omnia mente et ratione conficiens funditur et ad medium rapit et convertit extrema.

Quocirca si mundus globosus est ob eamque causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur, contingere idem terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) nihil interrumpat quo labefactari possit tanta contentio gravitatis et ponderum. Eademque ratione mare, cum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequabiliter, neque redundat umquam neque effunditur.