Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Socrates, in pompa cum magna vis auri argentique ferretur,[*](ferretur in mg.add.G2 ut v. )

quam multa non desidero!
inquit. Xenocrates,[*](sqq. cf. Val. Max. 4,3 ext. 3) cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, quae erat pecunia temporibus illis, Athenis praesertim, maxuma, abduxit legatos[*](legata K)
p.446
ad cenam in Academiam; is apposuit tantum, quod satis esset,[*](esset est et K1 ) nullo apparatu. cum postridie rogarent eum, cui numerari iuberet,[*](luberet G)
quid? vos hesterna
inquit
cenula non intellexistis[*](intellexisti KR1 ) me pecunia non egere?
quos[*](quos sR2V3 quod X) cum tristioris vidisset, triginta minas accepit, ne aspernari regis liberalitatem videretur.

at vero Diogenes liberius, ut Cynicus, Alexandro roganti, ut diceret, si quid[*](quid ex quis V3 ) opus esset,

nunc quidem paululum
inquit
a sole.
offecerat videlicet apricanti. et hic quidem disputare[*](disputari KR1 ) solebat, quanto regem Persarum vita fortunaque[*](fortuneque V1 ) superaret; sibi nihil deesse, illi nihil satis umquam fore; se eius voluptates non desiderare, quibus numquam satiari ille posset, suas eum consequi nullo modo posse.

Vides,[*](fr. 456) credo, ut Epicurus cupiditatum genera diviserit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen:[*](tamen, asserens p. H)

partim esse naturales et necessarias, partim[*](partlm esse ... 18 et in r., non necessarias partim in mg. Vc ) [*](partim naturales et non necessarias om. K) naturales et non necessarias, partim neutrum; necessarias satiari posse paene nihilo; divitias enim naturae esse parabiles; secundum autem genus cupiditatum nec ad[*](ad a K) potiendum difficile esse censet nec[*](nec ne G) vero ad carendum; tertias,[*](tertia H) quod essent plane[*](plena K1 ) inanes neque necessitatem modo, sed ne[*](ne om. H) naturam quidem attingerent, funditus eiciendas putavit.[*](Epicurus...24 putavit H)