Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

nam quae tibi Epicuri[*](quae...Epicuri s quod...Epicurus X (epyc.G 8.13 ut saepe)) videtur, eadem erit Hieronymi et Carneadis causa et hercule omnium reliquorum. quis enim parum est contra mortem[*](morem V1 ) aut dolorem paratus?

Ordiamur[*](ordinamur X (corr.Vrec)) ab eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus. quid? is tibi mortemne videtur aut[*](aut s (Vind.)an X) dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat[*](Epic.fr.122) maxumisque doloribus adfectus[*](affectus KR) eos ipsos inventorum suorum memoria et recordatione confutat?[*](confutat?signum interrogandi vulgo non hic sed post timere (v.19) ponunt. ) nec haec sic agit, ut ex tempore quasi effuttire[*](effuttire GKR effutire V (Kc in mg.) Non. ) videatur.[*](nec...videatur Non.103,21 ) de morte enim ita[*](ita s ista X (cf. 441, 19) Epic. sent. sel.2 ) sentit, ut dissoluto animante

p.445
sensum extinctum putet, quod autem sensu careat, nihil ad nos id iudicet pertinere. item in [*](in add. Se.de s om. X) dolore certa habet quae sequatur, cuius[*](cuius Bentl. (cf. fin. 1,40) quorum) magnitudinem brevitate consolatur, longinquitatem levitate.[*](levitate s lenitate (laen.KR)X)

qui tandem isti grandiloqui contra haec duo, quae[*](haec post quae iterum hab. V) maxime angunt,[*](qui...5 angunt Non.115,26 ) [*](agunt V1 ) melius se habent quam Epicurus?[*](epicu...rus epicuru.s R)

An ad cetera, quae mala putantur, non et Epicurus[*](epicu...rus epicuru.s R) et reliqui philosophi satis parati videntur? quis non paupertatem extimescit? neque tamen quisquam philosophorum. hic[*](Epic.fr.472) vero ipse quam parvo est contentus! nemo de tenui victu plura dixit. etenim, quae res pecuniae cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut cotidianis sumptibus copiae suppetant, cum procul ab his omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desideret vel potius cur[*](cur om. V) curet omnino?

an Scythes Anacharsis[*](cythes anacahrsis G) potuit pro nihilo pecuniam ducere, nostrates philosophi facere non poterunt?[*](poterunt sV3 potuerunt X) illius epistula fertur his verbis:

Anacharsis[*](Anach. epist. 5) Hannoni salutem. Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum[*](pulpamentum sV3 ) [*](palpamentum X) fames, lacte caseo carne vescor. quare ut ad[*](ad et ) quietum me licet venias. munera autem ista, quibus es[*](es add. G1 ) delectatus, vel civibus tuis vel diis inmortalibus[*](imm. GR) dona.
omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt.