Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

hoc[*](hęc V1 ) loco[*](hodoco K1 ) multa ab Epicureis[*](fr. 440) disputantur, eaeque[*](eaque V1 ) voluptates singillatim extenuantur, quarum genera non contemnunt, non [*](add. Bentl. (non ante contemnunt del. Mdv. ad fin. 1, 45). agitur de volup- tatibus quae natura adpetuntur, non difficiles tamen ad caren- dum sunt (cf. v. 447, 5 cum 446,21). de copia voluptatum cf. Hort. fr. 74 Aug. civ. 19,14 al. (non valet idem atque copia facilis)) quaerunt tamen

p.447
copiam. nam et obscenas voluptates,[*](et obscenas voluptatesrespondet v. 24 victum eqs. (in §§ 95. 6 Cic. longius evehitur)) de quibus multa ab illis habetur oratio,[*](una et obscenas ... 2 habet oratio Non. 357, 11 ) facilis communis in medio sitas esse dicunt, easque si natura requirat, non genere aut[*](genere aut generavit V1 ) loco aut ordine, sed forma aetate figura metiendas[*](mentiendas V1 ) putant, ab isque[*](-que -qui V1 quae K) abstinere minime esse difficile, si aut valetudo[*](valitudo ) aut officium aut fama postulet, omninoque genus hoc voluptatum optabile esse, si non obsit, prodesse numquam.

Totumque[*](fr. 439) hoc de voluptate sic ille praecipit, ut voluptatem ipsam per se, quia voluptas sit, semper optandam et [*](et add. s cf. p. 423, 4 de orat. 1, 231 al. (asyndeton ipsum tolerari potest cf. exsibilatur exploditur parad. 26) ) expetendam putet, eademque ratione dolorem ob id ipsum, quia dolor sit, semper esse fugiendum; itaque hac usurum compensatione[*](conpensatione K) sapientem, ut et[*](ut et s ut om. X et om. ) voluptatem fugiat, si ea[*](eam ) maiorem dolorem effectura sit, et dolorem suscipiat maiorem efficientem voluptatem; omniaque iucunda,[*](iocunda GR1 ( ss. 1) ) quamquam sensu corporis iudicentur, ad animum referri tamen.

quocirca corpus gaudere tam diu, dum praesentem sentiret voluptatem, animum et praesentem percipere pariter cum corpore et prospicere venientem nec praeteritam praeterfluere sinere. ita perpetuas et contextas[*](contestas ex contentas Kc ) voluptates in sapiente fore semper, cum expectatio[*](expectatione G1 ) speratarum voluptatum cum [*](cum add. Lb. ) perceptarum memoria iungeretur.