Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
nam quae tibi Epicuri[*](quae...Epicuri s quod...Epicurus X (epyc.G 8.13 ut saepe)) videtur, eadem erit Hieronymi et Carneadis causa et hercule omnium reliquorum. quis enim parum est contra mortem[*](morem V1 ) aut dolorem paratus?
Ordiamur[*](ordinamur X (corr.Vrec)) ab eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus. quid? is tibi mortemne videtur aut[*](aut s (Vind.)an X) dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat[*](Epic.fr.122) maxumisque doloribus adfectus[*](affectus KR) eos ipsos inventorum suorum memoria et recordatione confutat?[*](confutat?signum interrogandi vulgo non hic sed post timere (v.19) ponunt. ) nec haec sic agit, ut ex tempore quasi effuttire[*](effuttire GKR effutire V (Kc in mg.) Non. ) videatur.[*](nec...videatur Non.103,21 ) de morte enim ita[*](ita s ista X (cf. 441, 19) Epic. sent. sel.2 ) sentit, ut dissoluto animante
qui tandem isti grandiloqui contra haec duo, quae[*](haec post quae iterum hab. V) maxime angunt,[*](qui...5 angunt Non.115,26 ) [*](agunt V1 ) melius se habent quam Epicurus?[*](epicu...rus epicuru.s R)
An ad cetera, quae mala putantur, non et Epicurus[*](epicu...rus epicuru.s R) et reliqui philosophi satis parati videntur? quis non paupertatem extimescit? neque tamen quisquam philosophorum. hic[*](Epic.fr.472) vero ipse quam parvo est contentus! nemo de tenui victu plura dixit. etenim, quae res pecuniae cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut cotidianis sumptibus copiae suppetant, cum procul ab his omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desideret vel potius cur[*](cur om. V) curet omnino?