Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio[*](aratio s ratio X) dicitur, non si altera semper omni[*](omni (priore loco) cod. Ursini omnis) damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat[*](exstatsin r.V1 extat KG) in utraque felicitas,[*](felicitatis K1 ) sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.

sequetur

p.444
igitur horum[*](horum s honorum X) ratione vel ad supplicium beata vita virtutem cumque ea descendet in taurum Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone auctoribus nec eam minis blandimentisve[*](minis blandimentisve Po. (minisaut blandimentis Bentl.) minimis blandimentis s minis blandimentis Kl.(sed asyndeton hic locum non habet,cum aut minis aut bl.vita corrumpatur), nimiis blandimentis Se. ) corrupta deseret. Eadem Calliphontis[*](callipontis V callifontis G) erit Diodorique[*](diodorisque X (ex diodolorisque Kc)) sententia, quorum uterque honestatem sic complectitur, ut omnia, quae sine ea sint, longe et[*](del. We.) retro ponenda censeat. Reliqui habere se videntur angustius, enatant tamen, Epicurus Hieronymus et si qui sunt qui desertum illum Carneadeum finem [*](ilium Carneadeum finem Po.cf.fin.4,49 (2, 42) ilium Carneadeum X (ilium Carneadem s Vrec)illud Carneadeum Ba. ) curent defendere; nemo est enim eorum quin bonorum[*](nemo est enim qui eorum bonorum X nemo est enim qui in eorum bonorum Non. (in om.B A)corr.Ern.sec.Lamb.et Dav. ) animum putet esse iudicem eumque condocefaciat, ut ea, quae bona[*](bona add.G2 ) malave videantur, possit contemnere.[*](nemo...12 contemnere Non. 82,20 )