Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
an Scythes Anacharsis[*](cythes anacahrsis G) potuit pro nihilo pecuniam ducere, nostrates philosophi facere non poterunt?[*](poterunt sV3 potuerunt X) illius epistula fertur his verbis:
Anacharsis[*](Anach. epist. 5) Hannoni salutem. Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum[*](pulpamentum sV3 ) [*](palpamentum X) fames, lacte caseo carne vescor. quare ut ad[*](ad et ) quietum me licet venias. munera autem ista, quibus es[*](es add. G1 ) delectatus, vel civibus tuis vel diis inmortalibus[*](imm. GR) dona.omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt.
Socrates, in pompa cum magna vis auri argentique ferretur,[*](ferretur in mg.add.G2 ut v. )
quam multa non desidero!inquit. Xenocrates,[*](sqq. cf. Val. Max. 4,3 ext. 3) cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, quae erat pecunia temporibus illis, Athenis praesertim, maxuma, abduxit legatos[*](legata K)
p.446
ad cenam in Academiam; is apposuit tantum, quod satis esset,[*](esset est et K1 ) nullo apparatu. cum postridie rogarent eum, cui numerari iuberet,[*](luberet G) quid? vos hesternainquit
cenula non intellexistis[*](intellexisti KR1 ) me pecunia non egere?quos[*](quos sR2V3 quod X) cum tristioris vidisset, triginta minas accepit, ne aspernari regis liberalitatem videretur.