Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

ex eadem urbe humilem homunculum a pulvere et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem. cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum[*](septum X) undique et vestitum[*](vestitutum V1 ) vepribus et dumetis indagavi sepulcrum. tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram[*](spheram X (18 spherae RV sphaere GK)) esse positam cum cylindro.

ego autem cum omnia conlustrarem oculis—est enim ad[*](ad a GRV1 (corr.V3)) portas Agragantinas[*](ego ducem cum...16 portas gaianas Non.335,24 ) [*](agragantinas Came rarius agragianas X gaianas (gafanas L 1) Non. agragentinas Sey.(cf. Th.l.l.l.1428)) magna frequentia sepulcrorum—, animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. atque ego statim Syracusanis— erant autem principes mecum—dixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem. inmissi cum[*](inmissi cum s V3 inmusicum X (inmuscum K)) falcibus multi[*](multi famuli Lattmann milites olim Sey. ) purgarunt et aperuerunt locum.