Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
aderant unguenta[*](ungenta V) coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis[*](conquisitissimis -nquisiti— Vc in r. ) epulis[*](aepulis GRV) extruebantur. fortunatus sibi Damocles videbatur. in hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina[*](lacunariaetaequina G1 ) [*](equi Non. ) aptum demitti[*](dimitti KR Non. )
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis[*](pythagoris V) duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis[*](vademortis X corr. G2V3 ) accepisset, alter,[*](alter ut s alterum X) ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam[*](oram V) mortis destinatam,
utinam egoinquit
tertius vobis amicus adscriberer!quam huic erat miserum carere consuetudine amicorum, societate victus, sermone omnino familiari, homini praesertim docto[*](docto dato V) a puero et artibus ingenuis[*](ingeniis K) erudito, musicorum[*](misicorum X (musicum B)) vero perstudioso;[*](perstudiosum (propter poetam) W corr.Dav. (qui etiam poetae...tragico...bono)) poëtam etiam tragicum[*](post tragicum add. accepimus (ex 429,27)s non male )—quam bonum, nihil ad rem; in hoc[*](cf. Att.14, 20, 3 Atil. fr.1) enim genere nescio quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulchrum[*](pulcrum G) est; adhuc neminem cognovi poëtam (et[*](et om. K1 ) mihi fuit cum Aquinio amicitia), qui sibi non optumus videretur; sic se res habet: te tua, me delectant mea[*](mea ea K)—sed ut ad Dionysium[*](dyonis.X (in 6 ex dion. K1)) redeamus: omni cultu et victu humano carebat; vivebat
Non ego iam cum huius vita, qua taetrius miserius detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae[*](architae ) vitam[*](vitae vitam X (vitae del. s V3)) comparabo, doctorum hominum et plane sapientium: