Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
quo cum patefactus[*](patefactum X) esset aditus, ad adversam[*](addit' adadv. G) basim[*](bassim X (corr.G1)) accessimus.[*](accessimus R sed -ss- e corr. (fuit fort. accedimus) accesimus V) apparebat epigramma[*](epygramma KRV) exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum[*](dimidiatis X (di prius in r. R1) corr. Bentl. (dimidiatus de versiculis vel de epigrammate dici poterat, de partibus non poterat cf. Gell. 3, 14)) fere. ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis
Etenim, quae pars optuma est in homine, in ea situm esse necesse est[*](in homine...14 necesse est add. G2 in mg. ) illud, quod quaeris, optumum. quid est autem[*](autem enim H) in homine sagaci ac bona mente melius? eius bono fruendum est igitur, si beati esse volumus; bonum autem mentis est virtus; ergo hac beatam vitam contineri necesse est. hinc omnia, quae pulchra[*](pulcra K) honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem[*](idẽ V) illud[*](illud om s H) paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt. ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit vitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex[*](ex om. V) honestate.[*](etenim...23 honestate H)