Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

atque is cum pila ludere vellet —studiose enim id factitabat—tunicamque poneret, adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. hic cum quidam familiaris iocans dixisset:

huic quidem[*](quidam V1 ) certe vitam tuam committis
adrisissetque[*](adrisisetque KR adrisissetque V1 ) adulescens, utrumque iussit interfici, alterum, quia viam demonstravisset interimendi sui, alterum, quia dictum id risu adprobavisset. atque eo facto[*](factu V1 ) sic doluit, nihil ut tulerit gravius in vita; quem enim vehementer amarat, occiderat. sic distrahuntur in contrarias partis impotentium cupiditates. cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum.

Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicavit, quam esset beatus. nam cum[*](cum add. G2 ) quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone[*](sermonem K) copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse,

visne igitur
inquit,[*](inquid G1V inquit add. R1 )
o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam[*](eam Ern. eadem (de tota vita agitur cf. p.433, 4)) degustare et fortunam experiri meam?
cum se ille cupere dixisset, conlocari[*](coll. KR) iussit hominem in aureo lecto strato[*](stato K1 ) pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato. tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque[*](que om. G1 ) nutum illius intuentis diligenter ministrare.