Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco natus—etsi id quidem alius alio modo tradidit—abundaretque et[*](B s ei X) aequalium familiaritatibus et consuetudine propinquorum, haberet etiam more Graeciae[*](graciae ) [*](gratiae V1 ) quosdam adulescentis amore[*](more amore G1 ) coniunctos, credebat eorum nemini, sed is quos[*](quos s V3 quod X) ex familiis locupletium servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat,[*](traxerat G1 ) et quibusdam convenis[*](convenis et Bs convenisset X) et feris barbaris corporis custodiam committebat. ita propter iniustam dominatus cupiditatem[*](dominatus domi cup. G1 ) in carcerem quodam modo ipse se incluserat. quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. ita[*](ista K1 ) sordido ancillarique[*](sordidoque ancillari X corr. V3B1 (cf. simile mendum in G 415,5) sordido atque ancillari alii s ) artificio regiae virgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris.[*](regiae ...17 patris Prisc.GL.2, 371, 11 ) et tamen ab is ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit instituitque, ut candentibus[*](cadentibus Non. ) iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent.[*](instituitque...20 adurerent Non. 122, 30 )
cumque duas uxores haberet,[*](haberet uxores V1 ) Aristomachen[*](aristomachem X (aristhom.G)) civem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas[*](notu V1 notua deas K1 (corr. c)) ventitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. et cum fossam latam cubiculari[*](fossa lata cubicularis X corr. s ) lecto circumdedisset eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum,[*](ipsum ipse Scheibe(cum forem cubiculi extrinsecus a custodibus opertum interiore claustro ipse diligenter obserasset Val. Max.)) cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. idemque cum in communibus