Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

cuius igitur potius opibus utamur quam tuis, quae et vitae[*](et ante vitae add. G2 ) tranquillitatem largita nobis es et[*](es et s et in r. V1? ) terrorem[*](terrorem terrorest K) mortis sustulisti? Ac philosophia quidem tantum abest ut proinde ac de hominum est vita merita laudetur, ut a plerisque neglecta[*](neclecta KR neglecta ex necleta V1 ) a multis etiam vituperetur. vituperare quisquam vitae parentem et hoc parricidio[*](paricidio K1V) se inquinare audet[*](audeat Lact. codd. praeter B ) et tam impie ingratus esse,[*](quisquamne vituperare vitae... 20 ingratus esse Lact. inst. 3, 14, 8 ) ut eam accuset, quam vereri deberet, etiamsi minus percipere potuisset? sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita hominum instructa primis[*](primi G primisset R(Rc) primis est Ba. ) sit, fuisse philosophos

p.407
arbitrantur.

Quam rem antiquissimam cum videamus, nomen tamen esse confitemur recens. nam sapientiam quidem ipsam quis negare potest non[*](negare non p. K1 ) modo re esse antiquam, verum etiam nomine? quae divinarum humanarumque rerum, tum initiorum causarumque[*](rerum causarumque in mg. G2 cuiusque Vc s cuius X (cuiu G1)) cuiusque rei cognitione[*](cognitionem H) hoc pulcherrimum nomen apud antiquos adsequebatur.[*](o vitae ... 407, 7 assequebatur H) itaque et illos septem, qui a Graecis sofoi/,[*](COfOl X) sapientes a nostris et habebantur[*](habebantur V2 s habeantur X (et et h. G)) et nominabantur,[*](qui... 8 nominabantur del. Sauppe ) et multis ante saeculis Lycurgum,[*](lygurgum X (ex lygitur gum K1)) cuius temporibus Homerus etiam fuisse ante hanc urbem conditam traditur, et iam[*](et iam etiam W ) heroicis aetatibus Ulixem[*](ulixem i e corr. G ulyxem V) et Nestorem accepimus et[*](alt. et add. Vc ) fuisse et habitos esse sapientis.[*](sapientis ex -es Rc )