Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
sed in hoc me ipse castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa virtute de virtutis robore existumo.[*](sed ... 18 existimo Non. 251, 31 ) [*](existumem V2 ) illa enim, si modo est ulla virtus,[*](virtus ex virtutis G2 ) quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit, omnia,[*](omnia ex omum Kc ) quae cadere in hominem[*](homine GRV1 ) possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam[*](praeter se ipsam bis G1 ) nihil censet ad se pertinere. nos autem omnia adversa cum[*](cum Dav. tum) venientia metu augentes, tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare[*](damnare add. G2 ) malumus.[*](rerum ... 25 malumus Non. 277, 15 )
Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est.[*](est H (9 nihil est... 405, 8 videantur et 405, 18 illa ... 405, 29 est bis)) cuius in sinum cum a primis temporibus[*]((initio libere) ... 405, 29) aetatis nostra[*](nostram K1 ) voluntas studiumque nos compulisset,