Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
nec vero Atlans[*](atlans K athlans R1 (h del. c) V1 (n del. 2) G2(ex athalans)) sustinere caelum nec Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore genero filia traderetur, nisi caelestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset.[*](traduxisset G1 ( ss. 1) V2 s traduxissent KRV1 ) a quibus ducti deinceps omnes, qui in rerum contemplatione studia ponebant, sapientes et habebantur et nominabantur, idque eorum nomen usque ad Pythagorae manavit aetatem.[*](omnesque qui ... 20 aetate H) quem, ut scribit auditor Platonis Ponticus Heraclides, vir doctus in primis, Phliuntem[*](fr. 78 V.) [*](philuntem X) ferunt venisse, eumque cum[*](eumque cum cumque Dav. ) Leonte, principe Phliasiorum,[*](philiasiorum G1V) docte et copiose disseruisse quaedam. cuius ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, quaesivisse ex eo, qua maxime arte confideret; at illum: artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum. admiratum Leontem novitatem nominis
Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam[*](vita X (corr. Vrec)) hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate; nam ut illic[*](illic s illi X (del. V2) cf. Neue 2, 655 (Cael. ap. Cic. epist. 8, 15, 2)) alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset[*](esse V1 ) autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem[*](celebritate X corr. V2 ) ex urbe aliqua[*](item (iter codd.) ... 12 aliqua Non. 431, 19 ) sic in hanc[*](hac K1 ) vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur; hos se appellare sapientiae studiosos—id est enim philosophos—; et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque[*](cognitionemque Vc s cogitationemque X) praestare.