Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

quod cuique conceditur). utrum tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricae victoriae gloriam cum collega Catulo communicavit, paene altero Laelio—nam hunc illi[*](huic X (unde ilium pro illi V3) hunc s ) duco simillimum—, an cum[*](an cum annum G1 ) civili bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe:

moriatur
? in quo beatior ille, qui huic nefariae voci paruit,[*](paruit V) quam is, qui tam scelerate imperavit. nam cum accipere quam facere praestat iniuriam, tum morti iam ipsi[*](ipsa K) adventanti paulum procedere ob viam, quod fecit Catulus, quam quod Marius,[*](quod quam M. V1 ) talis viri interitu sex[*](interitus ex X) suos obruere consulatus et contaminare extremum tempus aetatis.

Duodequadraginta[*](Totum cap. 20 libere excerpsit Val. Max. 9, 13 ext. 4) annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius,[*](dionisius KV dyonisius GR) cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset. qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam servitute oppressam tenuit civitatem! atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium,[*](et industrium om. R1 ) eundem tamen maleficum natura[*](in rebus gerundis... 29 maleficum natura Non. 241,8 ) et

p.430
iniustum; ex quo omnibus bene veritatem intuentibus[*](inuentibus X corr. V1 ) videri necesse est miserrimum. ea[*](ea ecce K) enim ipsa, quae concupierat, ne tum quidem, cum omnia[*](omni G1 ) se posse censebat, consequebatur.