Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat,[*](consecuta GRV1 putet V1 ) sic sapientia semper eo contenta[*](contenda K1 conta G contempta H) est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.[*](at nos autem...14 penitet H)
Similemne[*](similene X similemen s ) putas C. Laelii unum consulatum[*](consolat.GR (in 24 corr. c) V) fuisse,[*](fuisse s Vrec fuisset X) et eum quidem cum repulsa (si,[*](si sic Vrec ) cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus a bono consule potius quam ille a bono populo[*](del.Mue. a vano populo s a populo (sine bono) Mdv ) [*](del.Mue. a vano populo s a populo (sine bono) Mdv ) repulsam fert[*](post fert iterat suffragiis praeteritur X))—sed tamen utrum malles te,[*](maeste G ( ss. 2)) si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut Cinnam quater?
non dubito, tu quid responsurus sis; itaque video, cui committam. non quemvis hoc idem interrogarem; responderet enim alius fortasse se non modo quattuor consulatus[*](consolat.GR (in 24 corr. c) V) uni anteponere, sed unum diem Cinnae multorum et clarorum virorum totis aetatibus. Laelius si digito quem attigisset, poenas dedisset; at Cinna collegae sui consulis Cn. Octavii[*](GN.X) praecidi caput[*](praeciditapud K) iussit,[*](iussit,iussit Sey. ) [*](lussit G hic et saepius ) P. Crassi L. Caesaris, nobilissimorum