Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
quod quidem nisi fit, virtutum interitus consequetur. nam in quem cadit aegritudo, in eundem metum cadere[*](praefer. (sine se) ter H) necesse est (est enim metus futurae aegritudinis sollicita expectatio[*](exspect. R)); in quem autem metus, in eundem[*](eundem eum Non. ) formido timiditas pavor ignavia;[*](in quem...24 ignavia Non.444,15 ) ergo, ut idem vincatur interdum nec putet ad se praeceptum illud Atrei pertinere:
hic autem[*](autem del.V3 ) vincetur, ut dixi, nec modo vincetur, sed
Atque si in virtute satis est praesidii ad bene vivendum, satis est etiam ad beate; satis est[*](prius est om. H) enim certe in virtute, ut fortiter vivamus; si fortiter, etiam ut magno animo, et quidem ut nulla re umquam terreamur semperque simus invicti. sequitur, ut nihil paeniteat, nihil desit, nihil obstet; ergo omnia profluenter absolute prospere, igitur beate. satis autem virtus ad fortiter vivendum potest; satis ergo etiam ad beate.