Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

quod si est,[*](add. Lb.) beata vita glorianda et praedicanda et prae se ferenda est; nihil est enim aliud quod praedicandum et prae se ferendum[*](praeferendum V (cf. ad 426, 20)) sit. quibus positis intellegis quid sequatur. Et quidem, nisi ea vita beata est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est melius vita beata; quod erit enim[*](enim add.G2 ) honestum, certe fatebuntur esse melius. ita erit beata vita melius aliquid; quo quid potest dici perversius?[*](dicimus itaque sapientem...9 pacem et 14 beata... 427,7 perversius H) Quid? cum fatentur satis magnam vim esse in vitiis ad[*](invitusad V) miseram vitam, nonne fatendum est eandem vim in virtute[*](virtute B1 virtutem X virtutum s ) esse ad beatam vitam? contrariorum enim contraria sunt consequentia.

Quo loco quaero, quam vim habeat libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis et externa, tantum propendere illam bonorum animi[*](bonorum animi Lallem. e cod.(?) cf. Va. Opp. 2,353 ) [*](boni X (quod fortasse ita defendas ut per collectionem dictum sit cf. 423,3)del.Or. ) lancem putet, ut[*](ut in K1 ) terram et maria deprimat. quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissumum[*](gravissimum V) philosophorum, exaggerantem tantopere[*](tanto opere V) virtutem, extenuantem cetera et abicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere?