Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Etenim, pro deorum atque hominum fidem![*](fidem s fide X) parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus, an delectationis[*](delectacionis K dilectationis GR dilectationibus V) et otii consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni concitatione animi, quam perturbationem voco, semper vacare, semper in animo eius esse placidissimam pacem? vir igitur temperatus, constans, sine metu, sine aegritudine, sine alacritate futtili,[*](futili Bentl. (cf. 379, 18) ulla W et Non. 457, 4: Alacritatem in malis habendam Cicero Tusculanarum lib.V ostendit: vir igitur... sine alacritate ulla, lubidine non vexatus) sine libidine nonne beatus? at[*](at V aut GKR) semper sapiens talis; semper igitur beatus. Iam[*](St. fr. 3,59) vero qui potest vir bonus non ad id, quod laudabile sit, omnia referre, quae agit quaeque sentit? refert autem omnia ad beate vivendum; beata igitur vita laudabilis; nec quicquam[*](nequicquam GV) sine virtute laudabile: beata igitur vita virtute conficitur.

Atque[*](sqq. cf. fin. 3,28 ) hoc sic etiam concluditur: nec in misera vita quicquam est praedicabile aut gloriandum nec in ea, quae nec misera sit nec beata. et est in aliqua vita praedicabile aliquid[*](-praedicabile aliquidaut et gloriandum ac prae se ferendum (omissis reliquis) G (exp. et ss. 2)) et gloriandum ac prae se ferendum, ut Epaminondas:[*](Preger l g. m. p. 127) [*](adtonsi K (t ex c Kc))

  1. Consiliis nostris laus est attonsa Laconum,
ut Africanus:
  1. A sole exoriente supra Maeotis[*](Ennius fr.var.21) paludes
  2. Nemo est qui factis aequiperare queat.[*](ut ... 25 queat om. H)
p.427