Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Quod ni ita tenebimus, multa erunt, quae nobis bona[*](bona add. G1 mg. ) dicenda sint;[*](sunt GH) omitto divitias—quas cum[*](cum om. H) quivis quamvis indignus habere possit, in bonis non numero; quod enim est bonum, id non quivis habere potest—, omitto nobilitatem famamque popularem stultorum inproborumque[*](impr. KRH) consensu excitatam:[*](excitatem R1K1 (exit.)) haec, quae sunt minima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli dentes, venusti oculi, color suavis et ea quae[*](ea quae aeque X) Anticlea[*](Anticleaapud Homerum Euryclea pedes abluit, in vasculo s. V exeuntis prope Clusium reperto (Monum. dell' Inst. IX tab. 42) Antiphata. ) laudat[*](laudat s (ex Y?) om. X) Ulixi pedes abluens:[*](et ea...13 abluens om. H)
ea si bona ducemus, quid erit in philosophi gravitate[*](lenitudo...15 gravitate Non.132,5(sibi bona ducens)) quam in volgi[*](vulgi HRrec ) opinione stultorumque turba quod dicatur aut gravius aut grandius?
- Le/nitudo ora/tionis, mo/llitudo co/rporis.[*](Pacuv. Niptra 247)
At enim eadem Stoici[*](Stoici eadem Hs )
praecipuavel
productadicunt, quae
bonaisti. dicunt illi quidem, sed is vitam[*](vita G) beatam compleri negant; hi autem sine is[*](sine is si his X) esse nullam putant aut, si sit beata, beatissimam certe negant. nos autem volumus beatissimam, idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur.[*](cf.Clem. protr. 123 (cum Stählinii adn.), Plato Rep. 400 d ) sic enim princeps[*](princeps eqs. cf. Anon.ap.Mai Scr. vet. nov. coll. 2,608 ) ille philosophiae disserebat: qualis cuiusque animi adfectus esset, talem esse hominem; qualis autem homo ipse[*](ipse om. H) esset, talem eius esse orationem; orationi[*](rationem. Rationis X sed cf.Sen. epist. 114,1 Quint. inst. 11, 1, 30 al. ) autem facta similia, factis vitam. adfectus autem animi in bono