Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Atque cum[*](atque cum edd. vett. at quicumque X atqui cum V3 s ) perturbationes[*](per turbationis ex -es R1 ) animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod[*](quod quae K) aegritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque versetur, quae omnia cum[*](quae Bentl. cum s cum omnia ea Sey. ) consilio et ratione[*](oratione K) pugnent, his tu tam gravibus concitationibus
Atque[*](atque sqq.St.fr.3,37 (cf. fin. 3, 27)) etiam omne bonum laetabile est; quod autem laetabile, id praedicandum et prae se ferendum;[*](et praeferendum Hs ) quod tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum, certe laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam honestum;
quod bonum igitur, id honestum.[*](qui...424,9 honestum (sine 11 an...15 universa et 21 haec...22 explicata) H) at quae isti[*](atque isti X) bona numerant, ne ipsi quidem honesta dicunt; solum igitur bonum, quod honestum; ex quo efficitur honestate una[*](unam GH (alt. loco)) vitam contineri[*](continere X corr. Vrec s ) beatam. Non sunt igitur ea bona dicenda nec habenda, quibus abundantem[*](habundantem GKH) licet esse miserrimum.[*](solum...14 miserrimum (...12 beatam bis))
an dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque[*](integrumhisque G1V1 ( supra gr scr. G2 er V3) integerumhisque KR integrisque Non. ) sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem,[*](praestans...16 velocitatem Non 444, 9 ) da divitias, honores, imperia, opes, gloriam—si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti[*](hebeti G1 ) ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere? qualia igitur ista bona sunt, quae qui habeat miserrimus esse possit? Videamus ne, ut acervus ex sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus partibus effici debeat. quod si ita est, ex bonis, quae sola honesta sunt, efficiendum est beatum; ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex is effici nihil[*](nil H) poterit; quo[*](quo ex quod Vrec St. fr. 3, 37cf. fin. 3,27 ) detracto quid poterit beatum intellegi? Etenim, quicquid est, quod[*](prius quod om Hs ) bonum sit, id expetendum est; quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero