Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Quod ni ita tenebimus, multa erunt, quae nobis bona[*](bona add. G1 mg. ) dicenda sint;[*](sunt GH) omitto divitias—quas cum[*](cum om. H) quivis quamvis indignus habere possit, in bonis non numero; quod enim est bonum, id non quivis habere potest—, omitto nobilitatem famamque popularem stultorum inproborumque[*](impr. KRH) consensu excitatam:[*](excitatem R1K1 (exit.)) haec, quae sunt minima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli dentes, venusti oculi, color suavis et ea quae[*](ea quae aeque X) Anticlea[*](Anticleaapud Homerum Euryclea pedes abluit, in vasculo s. V exeuntis prope Clusium reperto (Monum. dell' Inst. IX tab. 42) Antiphata. ) laudat[*](laudat s (ex Y?) om. X) Ulixi pedes abluens:[*](et ea...13 abluens om. H)

  1. Le/nitudo ora/tionis, mo/llitudo co/rporis.[*](Pacuv. Niptra 247)
ea si bona ducemus, quid erit in philosophi gravitate[*](lenitudo...15 gravitate Non.132,5(sibi bona ducens)) quam in volgi[*](vulgi HRrec ) opinione stultorumque turba quod dicatur aut gravius aut grandius?

At enim eadem Stoici[*](Stoici eadem Hs )

praecipua
vel
producta
dicunt, quae
bona
isti. dicunt illi quidem, sed is vitam[*](vita G) beatam compleri negant; hi autem sine is[*](sine is si his X) esse nullam putant aut, si sit beata, beatissimam certe negant. nos autem volumus beatissimam, idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur.[*](cf.Clem. protr. 123 (cum Stählinii adn.), Plato Rep. 400 d ) sic enim princeps[*](princeps eqs. cf. Anon.ap.Mai Scr. vet. nov. coll. 2,608 ) ille philosophiae disserebat: qualis cuiusque animi adfectus esset, talem esse hominem; qualis autem homo ipse[*](ipse om. H) esset, talem eius esse orationem; orationi[*](rationem. Rationis X sed cf.Sen. epist. 114,1 Quint. inst. 11, 1, 30 al. ) autem facta similia, factis vitam. adfectus autem animi in bono
p.426
viro laudabilis; et vita igitur laudabilis boni viri; et honesta ergo, quoniam laudabilis. ex quibus bonorum beatam vitam esse concluditur.[*](da cuipam divitias...426,3 concluditur H)

Etenim, pro deorum atque hominum fidem![*](fidem s fide X) parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus, an delectationis[*](delectacionis K dilectationis GR dilectationibus V) et otii consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni concitatione animi, quam perturbationem voco, semper vacare, semper in animo eius esse placidissimam pacem? vir igitur temperatus, constans, sine metu, sine aegritudine, sine alacritate futtili,[*](futili Bentl. (cf. 379, 18) ulla W et Non. 457, 4: Alacritatem in malis habendam Cicero Tusculanarum lib.V ostendit: vir igitur... sine alacritate ulla, lubidine non vexatus) sine libidine nonne beatus? at[*](at V aut GKR) semper sapiens talis; semper igitur beatus. Iam[*](St. fr. 3,59) vero qui potest vir bonus non ad id, quod laudabile sit, omnia referre, quae agit quaeque sentit? refert autem omnia ad beate vivendum; beata igitur vita laudabilis; nec quicquam[*](nequicquam GV) sine virtute laudabile: beata igitur vita virtute conficitur.