Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
quid enim deest ad beate vivendum ei, qui confidit suis bonis? aut, qui diffidit,[*](difidit et... -at G) beatus esse qui potest? at[*](at aut K1 ) diffidat[*](difidit et... -at G) necesse est, qui bona dividit tripertito.[*](tripertio G1 (ex tripertito) KRV) qui enim poterit aut corporis firmitate[*](firmitati GV) aut fortunae stabilitate[*](stabilitati V3 ) confidere? atqui nisi stabili et fixo et permanente bono beatus esse nemo potest. quid ergo eius modi istorum est? ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram maritimam demisisset,
non sane optabilis quidem ista[*](ista quidem edd.vett. We. sed cf. Kueh. ad 1, 6 )inquit
rudentibus apta fortuna.an dubium est quin nihil sit[*](sit add. G2 ) habendum in eo genere, quo vita beata compleatur,[*](compleatur Wopkens (completur Bentl.) complectitur) si id possit amitti? nihil enim interarescere, nihil extingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vita beata consistit. nam qui timebit ne quid ex is deperdat, beatus esse non poterit.
volumus enim eum, qui beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, saeptum[*](septum X) atque munitum, non ut parvo metu praeditus sit, sed ut nullo. ut enim innocens[*](sicsine G ) is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui nihil nocet,[*](sed qui nihil nocet add. G2 ) sic sine metu is habendus est, non qui parva metuit,[*](parva cf.Mdv.ad fin. 5,91 parum s parvo metu est Ti ) sed qui omnino[*](omni G1 ) metu vacat. quae[*](quae quid K1 ) est enim alia fortitudo nisi animi adfectio cum in[*](in add. Kc ) adeundo
qui autem illam[*](illa ) maxume optatam et expetitam[*](expetitam Man. expeditam) securitatem— securitatem autem nunc appello[*](apello RV) vacuitatem aegritudinis, in qua vita[*](in qua vita inquinata K) beata posita est—habere quisquam potest, cui aut adsit aut adesse[*](adsit ut ad.V1 ) possit multitudo malorum? qui autem poterit esse celsus et erectus et ea, quae homini accidere possunt, omnia parva ducens, qualem sapientem esse volumus, nisi omnia sibi in se posita censebit? an Lacedaemonii Philippo[*](philosopho V1 ) minitante[*](minitante Bentl. militanti X minitanti sVrec (per anacoluthon def.Wo.)) per litteras se omnia quae conarentur prohibiturum quaesiverunt,[*](quesierunt V) num se esset etiam mori prohibiturus: vir is, quem quaerimus,[*](queris K1 ) non multo facilius tali animo reperietur[*](repperietur GR1 V) quam civitas universa? quid? ad hanc fortitudinem, de qua loquimur,[*](loquimur sV3 loquitur X) temperantia adiuncta, quae sit moderatrix omnium commotionum,[*](post commotionum add. addi potest V3 ) quid potest ad beate vivendum deesse ei, quem fortitudo ab aegritudine et a metu vindicet, temperantia cum[*](cum Lb. tum) a libidine avocet, tum insolenti alacritate gestire non sinat? haec efficere virtutem ostenderem, nisi superioribus diebus essent explicata.