Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

quid enim deest ad beate vivendum ei, qui confidit suis bonis? aut, qui diffidit,[*](difidit et... -at G) beatus esse qui potest? at[*](at aut K1 ) diffidat[*](difidit et... -at G) necesse est, qui bona dividit tripertito.[*](tripertio G1 (ex tripertito) KRV) qui enim poterit aut corporis firmitate[*](firmitati GV) aut fortunae stabilitate[*](stabilitati V3 ) confidere? atqui nisi stabili et fixo et permanente bono beatus esse nemo potest. quid ergo eius modi istorum est? ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram maritimam demisisset,

non sane optabilis quidem ista[*](ista quidem edd.vett. We. sed cf. Kueh. ad 1, 6 )
inquit
rudentibus apta fortuna.
an dubium est quin nihil sit[*](sit add. G2 ) habendum in eo genere, quo vita beata compleatur,[*](compleatur Wopkens (completur Bentl.) complectitur) si id possit amitti? nihil enim interarescere, nihil extingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vita beata consistit. nam qui timebit ne quid ex is deperdat, beatus esse non poterit.

volumus enim eum, qui beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, saeptum[*](septum X) atque munitum, non ut parvo metu praeditus sit, sed ut nullo. ut enim innocens[*](sicsine G ) is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui nihil nocet,[*](sed qui nihil nocet add. G2 ) sic sine metu is habendus est, non qui parva metuit,[*](parva cf.Mdv.ad fin. 5,91 parum s parvo metu est Ti ) sed qui omnino[*](omni G1 ) metu vacat. quae[*](quae quid K1 ) est enim alia fortitudo nisi animi adfectio cum in[*](in add. Kc ) adeundo

p.423
periculo et in labore ac dolore patiens, tum procul ab omni metu? atque haec certe non ita se haberent, nisi omne bonum in una honestate consisteret.[*](atqui nisi (alt. loco nisi enim)...12 potest (bis) et18 nihil... 423,3 consisteret H)