Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
facilius vero etiam in bestiis, quod is sensus a natura est datus, vis ipsius naturae perspici potest. namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam[*](alt. quasdam del. Rc? ) esse gradientis,[*](nantes ...15 serpentes...16 gradientes Rc? ) earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures,[*](cicuras Non. ) non nullas abditas terraque tectas.[*](partim solivagas...19 tectas Non. 93,3 ) atque earum quaeque suum tenens munus, cum in disparis animantis vitam transire non possit, manet in lege naturae. et ut bestiis aliud[*](aliud alii V (ult. i e corr.)) alii praecipui[*](praecipui quid Se. sed cf.inv.2, 3 aliud alii commodi) a natura datum est, quod suum quaeque retinet nec discedit[*](discendit X discedit s ) ab eo, sic homini multo quiddam praestantius; etsi praestantia debent ea dici, quae habent aliquam comparationem, humanus autem animus decerptus ex mente divina cum alio nullo nisi[*](nullo mpod nisi G (exp. 2)) cum ipso deo, si[*](si (priore loco)] sic K) hoc fas est dictu, comparari potest.
hic igitur si est[*](si est (alt. loco) add. G2 ) excultus et si eius acies ita curata est, ut ne[*](ne nec K) caecaretur erroribus, fit perfecta mens, id est absoluta ratio, quod est idem[*](id est idẽ G) virtus. et si omne beatum est, cui nihil deest,
Et hoc quidem mihi cum Bruto convenit, id est cum Aristotele Xenocrate Speusippo[*](pseusippo X (pseups. K)) Polemone. sed mihi videntur etiam beatissimi.