Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
nam cum ea[*](ea aliqua Bentl. sed cf. Phil. 13, 23: eam tibi causam belli gerendi proponis, ut senatum funditus deleas) causa impulerit eos qui primi se ad philosophiae studium contulerunt, ut omnibus rebus posthabitis totos se in optumo vitae statu exquirendo conlocarent, profecto[*](profecit K1 ) spe beate vivendi tantam[*](totam H (alt. loco ex tantam1) s ) in eo studio curam operamque posuerunt. quodsi ab is inventa et perfecta virtus
equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit,[*](equidem meos ...9 exercuit Non. 295, 6 ) mecum ipse considerans huic incipio sententiae diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque[*](fragillit. K) extimescere. vereor enim ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset[*](infirma dedisset om. H) isque et morbos insanabilis et dolores intolerabilis[*](intollerabilis X (praeter H)) adiunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentis et separatim suis angoribus et molestiis implicatos.