Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
videturne omnem hic beatam vitam in una virtute ponere? Quid vero? in Epitaphio[*](Menex. 247 e) quo modo idem?
nam cui viroinquit
ex se[*](ex se s esse X (ese V)) ipso apta sunt omnia, quae ad beate vivendum ferunt, nec suspensa aliorum aut bono casu aut contrario pendere ex alterius eventis et errare coguntur, huic optume vivendi ratio comparata est. hic est ille moderatus, hic fortis, hic sapiens, hic et nascentibus et cadentibus[*](candentibus GR) cum reliquis commodis,[*](commodis cum modis K1 ) tum maxime[*](tumaxime GR) liberis parebit et oboediet praecepto illi veteri: neque enim laetabitur umquam nec maerebit[*](manebit GRV1 ) nimis, quod[*](quod qui Vrec ) semper in se ipso[*](ipso Vc s (dia\ to\ au(tw= pepoiqe/nai) cf. Lael. 30 ipse X) omnem spem reponet sui.ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto augustoque fonte nostra omnis manabit oratio.
Unde igitur ordiri[*](ordiri s Vrec oriri X) rectius possumus quam a communi parente natura?
quae, quicquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse voluit. itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat[*](vigeant X) interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas,[*](ut... bacas Non.312,41(fundant)) omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi[*](vi K vim GRV) impediente perfecta sint.