Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens—quam sibi conveniat, ipse[*](ipsa X corr. V2 ) viderit; gloria quidem huius sententiae quis est illo viro dignior?—, nos tamen teneamus, ut sit idem beatissimus.
Et si Zeno Citieus,[*](ticieus R cici eus K1 ) advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se[*](se om. Non. ) in antiquam philosophiam videtur,[*](advena... 3 videtur Non. 457, 25 ) huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum. velut[*](velud KR) in Gorgia[*](Gorg. 470 d ) Socrates, cum esset ex eo quaesitum, Archelaum[*](arcelaum hic X (arcael.G)) Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret,
haud scioinquit;
'numquam enim cum eo conlocutus sum.—ain tu? an aliter[*](an tu an aliter X sed prius an in ain corr. V2 an tu aliter s (ti/ de/; suggeno/menos a)\n gnoi/hs, a)/llws de\ an)to/qen on) gignw/sxeis xtl.;) cf. Att. 4,5,1. ain tu? aliter Or. ) id[*](id om. G) scire non potes?—nullo modo.—tu igitur ne de Persarum quidem rege[*](rege nego V1 ) magno potes dicere, beatusne sit?[*](beatus nescit K1 )—an ego possim, cum ignorem, quam sit doctus, quam vir bonus?—quid? tu in eo sitam vitam beatam putas?—ita prorsus existimo, bonos beatos, improbos miseros.—miser ergo Archelaus?—certe, si iniustus.'