Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Adducis[*](aducis R) me, ut tibi adsentiar. sed tua quoque vide ne desideretur constantia.[*](adducis...4 constantia add. G2 in mg. )
Quonam modo?
Quia legi tuum nuper quartum[*](quarum V1 ) de finibus; in eo mihi videbare contra Catonem disserens hoc velle ostendere—quod mihi quidem probatur[*](probare KR)—inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter verborum novitatem interesse. quod si ita est, quid[*](qui G1 ) est causae quin, si Zenonis rationi consentaneum sit satis magnam vim in virtute esse ad beate vivendum, liceat idem Peripateticis[*](peripatercis K1 ) dicere? rem enim opinor[*](opinior K) spectari oportere, non verba.
Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris, quid dixerim aliquando aut scripserim. cum aliis isto modo, qui legibus impositis disputant: nos in diem vivimus; quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. verum tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, verumne sit,[*](verumne scit K1 verume sit G1 ) quod Zenoni placuerit quodque eius auditori[*](audituri G) Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset, sed si ita esset, tum[*](tum exp. Vrec (C?) ) fueritne consentaneum, ut totum[*](add. Po. sed, ni ita esset, num consentaneum esset, tum ut Se. (sed agitur de Zenonis doctrina cf .v. 29 sqq.), alia alii (ad tum cf. parad. 29 fin. 4,33 al.)) hoc beate vivere in una virtute poneret.