Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
contra Brutumne me[*](brutum nec me X corr. V1 aut c ) dicturum putas?
Tu vero, ut videtur; nam praefinire non est meum.
Quid cuique igitur consentaneum sit, alio loco. nam ista mihi et cum Antiocho saepe et cum Aristo[*](aristone X (aristhone 9 G) sed cf. fin. 5, 8 Brut. 332 Att. 5, 10, 5 ) nuper, cum Athenis imperator apud eum deversarer,[*](diversarer V) dissensio fuit. mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset;[*](in mali esset V1 ) in malis autem sapientem esse posse, si essent ulla corporis aut fortunae mala. dicebantur haec, quae scripsit[*](scriptasit V (corr. 1 aut c) scriptasit GRK (ex scripsit?) scripta sunt s ) etiam Antiochus locis pluribus, virtutem ipsam per se beatam vitam efficere posse[*](posse add. R1 ) neque tamen beatissimam; deinde ex maiore parte[*](patre G1 ) plerasque res nominari, etiamsi quae pars abesset,[*](abisset K1 abesse V1 ) ut vires, ut valetudinem,[*](valetitudinem K) ut divitias, ut honorem, ut gloriam, quae genere, non numero cernerentur; item beatam vitam, etiamsi ex aliqua parte clauderet,[*](claudicaret ex clauderet V1 auat c ) tamen ex multo maiore parte optinere[*](obt. K) nomen suum.
haec