Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

sed videro, quid efficiat; tantisper hoc ipsum magni[*](magi G1KR) aestumo, quod pollicetur. nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque[*](Val. Max. 9, 1 ext. 3) fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium[*](non avium GRV1 ) multitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui[*](quiex cui R1?) invenisset novam voluptatem[*](voluntatem GKV1 (corr. 1 aut c))—qua[*](quia K) ipsa non fuit[*](fuit fuisset Bentl. ) contentus; neque enim umquam finem inveniet libido—, nos vellem praemio

p.414
elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset,[*](adtulisset GV1 (att. V2) atullisset K) quo hoc firmius[*](firmus G1K) crederemus.

Vellem id quidem, sed habeo paulum, quod requiram. ego enim adsentior[*](assentior KR) eorum quae posuisti alterum alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si, quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur vitam beatam virtute confici, sic, si vita beata in virtute sit, nihil esse nisi virtutem bonum. sed Brutus tuus auctore Aristo[*](aristone X (aristhone 9 G) sed cf. fin. 5, 8 Brut. 332 Att. 5, 10, 5 ) et Antiocho non sentit hoc; putat enim,[*](si post etiam om. G1 ) etiamsi sit bonum aliquod praeter virtutem.[*](pose virtutem add. Vc: tamen ad beate vivendum satis pose (S add. rec) virtutem (quae sane propter homoioteleuton facile excidere poterant; cf. etiam 413, 5))

Quid igitur?