Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Hoc illud est, quod Theophrastus[*](teophrastus X (ex teopharastus K)) sustinere non potuit. nam cum statuisset verbera, tormenta, cruciatus, patriae eversiones,[*](eversionis V) exilia, orbitates magnam vim habere ad male misereque vivendum, non est ausus elate et ample loqui, cum humiliter demisseque sentiret.[*](non ... 16 loqui, humiliter dimisseque sentire Non. 286, 10 ) quam bene, non quaeritur, constanter quidem certe. itaque mihi placere non solet consequentia reprehendere, cum prima concesseris. hic autem elegantissimus[*](eligantissimmus K) omnium philosophorum et eruditissimus non magnopere reprehenditur, cum tria genera dicit[*](dici X corr. V1 ) bonorum, vexatur autem ab omnibus primum in eo libro quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, quam ob rem is, qui torqueatur qui crucietur, beatus esse non possit. in eo etiam putatur dicere in rotam— id est genus quoddam tormenti apud Graecos[*](id est Graecos del. Er. vix recte. troxo\s ante hunc locum a Romanis non commemoratur. (in R his verbis linea subducta est, sed s. XVII/XVIII demum sec. Stroux) ge- nus R)—beatam vitam non escendere.[*](escenderet GRV1 (t postea eras.) ascendere K) non usquam[*](non usquam nusquam V2 ) id quidem dicit omnino, sed quae dicit, idem valent.

possum igitur,

p.416
cui concesserim[*](cui non cesserim K1 ) in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunae, huic suscensere[*](succensere G) dicenti non omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quae ille in malis numerat, cadere possint? vexatur idem Theophrastus[*](theofr. V thephr. G1 teophar. K) et libris et scholis omnium philosophorum, quod in Callisthene[*](calisthene R1 ) suo laudarit illam sententiam:
  1. Vita/m regit[*](tu/xh ta\ qnhtw=n pra/gmat', ou)k eu)bouli/aChaeremon Tr. gr. p. 782 gerit K) fortu/na, non sapie/ntia.
negant ab ullo philosopho quicquam dictum esse languidius. recte id quidem, sed nihil intellego dici potuisse constantius. si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quae domina rerum sit et externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium valere?