Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
videtur enim ad exitum venisse quaestio.
Propemodum id quidem.
Verum tamen mathematicorum iste mos est, non est philosophorum. nam geometrae cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato,
sed tamen non agunt sic; nam et de honesto et de summo bono separatim libri sunt, et cum ex eo efficiatur satis magnam in virtute ad beate vivendum esse vim, nihilo minus[*](nihilhominus GR) [*](nihil ominus K) hoc agunt separatim. propriis enim et suis argumentis et admonitionibus[*](amon. G ammon. V) tractanda quaeque res est, tanta praesertim. cave enim putes ullam in[*](in a Vc (sed cf. 404, 10)) philosophia vocem emissam clariorem ullumve[*](ullumve ex ullave G2 ) esse philosophiae promissum uberius aut maius. Nam quid profitetur? o dii boni! perfecturam se, qui legibus suis paruisset, ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia praesidia haberet in se bene beateque vivendi, ut esset semper denique beatus.