Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
demus igitur nos huic excolendos patiamurque nos sanari. his enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus. aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra nihil sine ratione[*](ratione V2 s rationi X) recte fieri possit, aut, cum philosophia ex rationum conlatione[*](collatione KR consolatione V) constet, ab ea, si et boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque vivendi.
Quintus[*](Quintus om. KR1 spatio rubricatori relicto (add. Rrec)) hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum disputationum, quo die est a nobis ea de re, quam tu ex omnibus maxime[*](maxime add. G2 ) probas, disputatum. placere enim tibi admodum sensi et ex eo libro, quem ad me accuratissime scripsisti, et ex multis sermonibus tuis virtutem ad beate vivendum se ipsa[*](ipsam Hs ) esse[*](se ipsa esse in r. V1 contemptam G1H) contentam. quod[*](quod ex quo V2 ) etsi difficile[*](difficili G2 (dific. G1)RV) est probatu propter tam varia et tam multa tormenta fortunae,[*](quod ... 8 fortunae Non. 163, 7 ) tale tamen est, ut elaborandum sit, quo[*](quo ex quod G2 ) facilius probetur. nihil est[*](est add. Kc ) enim omnium quae in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur.