Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
potest ea timens esse quisquam beatus? quid, qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque praesentia—adde[*](adde V atde GKR) eodem exilia luctus orbitates: qui rebus his fractus aegritudine eliditur, potest tandem esse non miserrimus?[*](qui ... 25 esse non miser? Non. 292, 36 ) quid vero? illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat,[*](quo fluentius voluntates ... hauriret Non. ) eo gravius ardentiusque
et si haec virtute efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos?[*](beatus R1 )
Atqui alterum dici non[*](non add. G1 ) potest, quin i, qui nihil metuant, nihil angantur,[*](agantur KV1 ) [*](agant Non. ) nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur,[*](qui nihil metuant ... 18 nulla inpotentia ecferantur Non. 129, 7 ) [*](ecferantur V2 s Non. ecferant X (hęc ferant Kc)) beati sint, itaque id tibi concedo; alterum autem iam integrum non est. superioribus enim disputationibus effectum est vacare[*](vacare V2 s vacari X) omni animi perturbatione[*](perturbatione V) sapientem.
Nimirum igitur confecta res est;