Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Sed cognita iam causa perturbationum, quae omnes oriuntur ex iudiciis opinionum et voluntatibus, sit iam huius disputationis modus. scire autem nos[*](nos s vos X) oportet cognitis, quoad[*](quoad R1Vrec quod ad GKR2V1 cognosci ab homine R1 (corr. c?) K) possunt ab homine cognosci, bonorum et malorum finibus nihil a[*](a om. K) philosophia posse aut maius aut utilius optari quam haec, quae a nobis hoc quadriduo disputata sunt. morte enim contempta et dolore ad patiendum levato adiunximus sedationem aegritudinis, qua nullum homini malum maius est. etsi enim omnis animi perturbatio gravis est nec multum differt ab amentia, tamen ita [*](del. Lb. tamen ita ut ditt. verbi amentia del. Nissen fort. rectius ) ceteros, cum sunt in aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae[*](laetitia V (-ae3)) aut cupiditatis, commotos[*](commotus V1 ) modo et perturbatos dicere solemus,

p.403
at eos, qui se[*](qui seex quis V2 ) [*](quas G1 ) aegritudini[*](aegritudinis G1 (corr. 1)K1 (corr. c) V1 (s eras.)) dediderunt, miseros adflictos[*](affl. KR) aerumnosos calamitosos.

itaque non fortuito factum videtur, sed a te ratione propositum, ut separatim de aegritudine et de ceteris perturbationibus disputaremus; in ea est enim fons miseriarum et caput. sed et[*](alt. et om. V) aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est, omnis opinabilis esse et voluntarios ea reque[*](requae GKR (quae ... videatur in r. K1)) suscipi, quod ita rectum esse videatur. hunc errorem quasi radicem malorum omnium stirpitus[*](stirpitus Statil. Max. ap. Char. GL. 2, 219, 25 ) philosophia se extracturam pollicetur.