Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
atque erat facile sequentem eam rationem, quae maxume[*](maxime VK1 (-mae)) probatur[*](probatur -obatur in r. Vc ) de bonis et malis, negare umquam laetitia adfici posse insipientem, quod nihil umquam haberet boni; sed loquimur nunc more communi. sint[*](sunt V) sane ista bona, quae putantur, honores[*](honore K1 ) divitiae voluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis[*](potiundus G1 ) exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio. eodem enim vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti[*](adflicti s adflictio X) molestia, sic nimis[*](nimis s animis X (animi V3) dicantur V) elati laetitia iure iudicantur leves; et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet; atque ut cavere[*](cavere Dav. e p. 367, 26 confidere s Non. (interpolatum ex p. 324, 1 sqq.) providere Tr. ) decet, timere non decet,[*](atque ... 22 timere non decet Non. 444, 7 ) sic gaudere decet, laetari non decet, quoniam docendi causa a gaudio laetitiam distinguimus;
illud iam supra[*](supra cf. p. 368, 2 ) diximus, contractionem[*](contractione X corr. V3 s ) animi recte fieri numquam posse, elationem posse. aliter enim Naevianus ille gaudet Hector:[*](Hect. profic. 15) [*](haector GK hoctor V(e2))
aliter ille apud Trabeam:[*](Trab. fr. 1)
- Lae/tus sum lauda/ri me abs te, pa/ter, a laudato/ viro,
quam haec pulchra putet, ipse iam dicet:
- Fo/rtunam ipsam antei/bo fortuni/s meis.