Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

haec laetitia quam turpis sit, satis est diligenter attendentem penitus videre.

Et ut turpes sunt, qui ecferunt[*](haec 13 effe om. V 1, add. Vrec in mg., runt se eadem m. in r. ) se laetitia tum cum[*](hecferunt K haec ferunt G quiefferunt R (i et ef m. rec.)) fruuntur Veneriis voluptatibus, sic flagitiosi,[*](quiaesinflammato K1 inflamato GRV) qui eas inflammato animo concupiscunt. totus vero iste, qui volgo appellatur[*](appellantur V1 ) amor—nec[*](nec ex ne Vc ) hercule invenio, quo nomine alio possit appellari—, tantae levitatis est, ut nihil videam quod putem conferendum. quem Caecilius[*](fr. 259)

deum qui non summum putet, aut stultum aut rerum esse imperitum
existumat,[*](existumat s existumet X)
  1. Cui[*](cui Ciceroni trib. Mue. cuii Ribb. ) i/n manu sit, quem e/sse demente/m[*](demente GRV1 ) velit,
  2. Quem sa/pere, quem sana/ri,[*](sanari Man. insanare K1 insanire GRVKc ) quem in morbum i/nici,
  3. ---
  4. Quem co/ntra amari, quem e/xpeti, quem arce/ssier.[*](hunc fere versum excidisse statuit Bentl.: quem odio esse, quem contemni, quem excludi foras arces sier Bentl. arcessiri (arcesciri V1)X)
o praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amo-

rem[*](amore X (in K s in fine eras.)) flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum

p.397
conlocandum[*](conlocari dum G1 ) putet! de comoedia loquor, quae, si haec flagitia non[*](non s nos X (cf.p.381, 26) nos non Ro b b. p. 103 ) probaremus, nulla esset omnino; quid ait ex tragoedia princeps ille Argonautarum?[*](argonautarū V (rū in r. Vc))
  1. Tu/ me amoris[*](tumamoris K tum ea moris R) ma/gis quam honoris se/rvavisti[*](servavisti Crat. servasti) gra/tia.[*](Ennius Med. exul 278)
quid ergo? hic amor Medeae quanta miseriarum excitavit incendia! atque ea tamen apud alium poëtam patri dicere audet se[*](se s V3 sed X Trag. inc. 174 )
coniugem
habuisse
illum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque est[*](est G (exp. 1 est ss. 2)) patre.