Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Sed aegritudini, de qua satis est disputatum, finitimus est metus, de quo pauca dicenda sunt. est enim metus, ut[*](ut V1 ) aegritudo praesentis, sic ille[*](illi X corr. V3 s ) futuri mali. itaque non nulli aegritudinis partem quandam metum esse dicebant, alii autem metum praemolestiam[*](praemolestia X corr. Vrec s ) appellabant, quod esset[*](esset Bentl. est) quasi dux consequentis molestiae. quibus igitur rationibus instantia feruntur, eisdem contemnuntur sequentia. nam videndum est in utrisque, ne quid humile summissum molle ecfeminatum fractum abiectumque faciamus.[*](sed... 13 faciamus H) sed quamquam de ipsius metus inconstantia inbecillitate levitate dicendum est, tamen multum prodest ea, quae metuuntur, ipsa contemnere. itaque sive casu[*](casu causa V) accidit sive consilio, percommode factum est, quod eis de rebus quae maxime metuuntur, de morte et de dolore, primo et proxumo die disputatum[*](disputandum K) est. quae si probata sunt,[*](disputata sunt G (-a sunt e corr.)) metu magna ex parte liberati sumus.
Ac de malorum opinione hactenus;
videamus nunc de bonorum, id est de laetitia et de cupiditate. mihi quidem in tota ratione ea, quae[*](eaque KR) pertinet[*](pertinet s pertinent X) ad animi perturbationem, una res videtur causam continere, omnis eas esse in nostra potestate, omnis iudicio susceptas, omnis voluntarias. hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio[*](haec detrahenda opinio ne consererent Gr) atque ut in malis opinatis tolerabilia,[*](tollerabilia X (corr. Rc?)) sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae magna