Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Quare omnium philosophorum, ut[*](aut V (exp. 3)) ante dixi, una[*](St. fr. 3, 488 cf. 474) ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit[*](sit add.G2 ) perturbatione dicendum. itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem[*](lib. H (bis) K1 priore loco ) moveat, sed lubido ipsa tollenda est, ut, sive,[*](sive ex sine V3 ) quod honestum est, id sit summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi[*](etiamsi si H virtus KRH) virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit[*](sit add. G1 ) omnibus ad deterrendum adhibenda oratio. continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu posita natura; quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.[*](constantem ... 393, 15 vitae H)
itaque non sine causa, cum Orestem fabulam doceret[*](doceret s Prisc. diceret X) Euripides,[*](non ... 16 Euripides Prisc. GL. 2, 246, 2 ) primos tris versus revocasse dicitur Socrates:
est autem utilis ad persuadendum ea quae acciderint ferri et posse et oportere[*](oportere V eorum bis V1 ) enumeratio eorum qui tulerunt.[*](tullerunt GR (corr. c) V (corr. 3)) etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio—non enim sapientes eramus—maerore et dolore conscripsimus; quodque vetat[*](vertat V1 St. fr. 3, 484 ) Chrysippus, ad
- Neque ta/m terribilis u/lla fando ora/tio[*](oratio s (e0/pos) ratio X Prisc. ) est,
- Nec fo/rs[*](fors X (sor G1 fors G2) Prisc. (audacter dictum pro eo quod fors fert, ut saepe fortuna; sed vix spernendum cf. Forsdeus Att. 4, 10 forte-divinitus Liv. 1, 4, Ov. trist. 5, 3, 13, Vell. 2, 66 al.) sors vulgo (pa/qos Eur.)) nec ira cae/litum invectu/m[*](invectum edd. inventum X invictum Prisc. ) malum,
- Quod no/n[*](non add. G2 ) natura huma/na patiendo e/cferat.[*](neque ... 20 ferat Prisc. GL.3, 426, 7 )