Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

sed omnis eius modi perturbatio animi[*](animi enim V1 ) placatione abluatur illa quidem, cum doceas nec[*](nec sV3 et X) bonum illud esse, ex quo laetitia aut[*](aut V et G1 ) libido oriatur, nec malum, ex quo aut metus aut aegritudo; verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut[*](ut aut R1V) ipsam[*](ipsa GRV1 ) aegritudinem leniri videmus, cum obicimus[*](obicibus GKR) maerentibus imbecillitatem[*](inbecilitatem G) animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque[*](gravitate constantiaque GRV1 ) laudamus, qui non turbulente humana patiantur. quod quidem solet eis etiam accidere, qui

p.392
illa mala esse censent, ferenda[*](ferendum K) tamen aequo animo arbitrantur.[*](arbitratur GRV1 ) putat[*](puta GRV1 ) aliquis[*](aliquid K idem fuit fort. in R (aliquiesse)) esse voluptatem bonum, alius autem pecuniam; tamen et ille ab intemperantia et hic ab avaritia[*](hic abaritia V1 ) avocari potest. illa autem altera ratio et oratio,[*](et oratio om. V) quae simul et opinionem falsam[*](falsa GRV1 ) tollit et[*](et om. K1 ) aegritudinem[*](aegritudine GRV1 ) detrahit, est ea quidem utilior, sed raro proficit neque est ad volgus adhibenda.

quaedam autem sunt aegritudines, quas levare illa[*](ulla Vrec ) medicina nullo modo possit, ut, si quis aegre ferat nihil in se esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis, propter mala is[*](is ex si G2 agatur G1 ) quidem angatur, sed alia quaedam sit ad eum admovenda curatio, et talis quidem, quae possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepantium philosophorum. inter omnis enim convenire oportet commotiones animorum a recta ratione aversas esse vitiosas,[*](vitiosas om. V3 ) ut, etiamsi vel mala sint illa, quae[*](quaeex quem V3 ) metum aegritudinemve, vel[*](vel ...17 vel Bentl. nec ... nec) bona, quae cupiditatem laetitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio. constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem[*](spernentem Anon. ap. Lb. ) illum esse, quem[*](prementem (praem. GKH)X (vix Cice- ronianum, licet Sen. de ira 3, 6, 1 dicat: animus quietus semper, omnia infra se premens cf. Tusc. p. 405, 20 omnia subter se habet) praemeditantem Se. ) magnanimum et fortem virum[*](virum add. G 3 ) dicimus. talis autem nec maerens nec timens nec cupiens nec gestiens esse quisquam potest. eorum enim haec sunt, qui eventus[*](quae ventus G1 (corr. 1) V1 (corr. 3)) humanos superiores quam suos animos esse ducunt.[*](ducunt s di- cunt X)

p.393