Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Quid? Stoici, qui omnes insipientes insanos
p.388
esse dicunt, nonne ista conligunt?[*](colligunt G1 (corr. 1) KcVrec (ex colig.)) remove perturbationes maxumeque[*](maxumequae G1RV1 videbantur K) iracundiam: iam videbuntur monstra[*](mostra R1 nostra G) dicere. nunc autem ita[*](ita add. Kc ) disserunt, sic se dicere omnes stultos insanire, ut male olere omne caenum.[*](St. fr. 3, 665 cf. Aug. soliloq. 1, 11, 19) at non semper.commove: senties. sic iracundus non semper iratus est; lacesse: iam videbis furentem. Quid? ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qualis est cum uxore, cum liberis, cum familia? an tum quoque est utilis? est igitur aliquid quod[*](quod add. V1 ) perturbata mens melius possit facere quam constans? an quisquam potest sine perturbatione mentis irasci? bene igitur nostri, cum omnia essent in moribus[*](moribus Vc s morbus GR1V1 morbis KR e corr. ) vitia, quod nullum erat iracundia foedius, iracundos solos[*](solus V1 ) morosos nominaverunt.
Oratorem vero irasci minime decet, simulare non dedecet.[*](simulare n. dedecet om. V) [*](decet X) an tibi irasci tum videmur, cum quid in causis acrius et vehementius dicimus? quid? cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati scribimus?
ecquis[*](ecquis s etquis X) hoc animadvertit?[*](Accius Atr. 233) [*](animadvortet de orat. 3, 217 M (animum advertit L), quod hic quoque fort. restituendum ) vincite!—num aut egisse umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas[*](existimamus KR) iratum Accium? aguntur ista praeclare, et ab oratore quidem melius, si modo est orator,[*](est orator melius G1 ) quam ab ullo histrione,[*](istrione X (str. G1)) sed aguntur leniter et mente tranquilla.
Libidinem vero laudare cuius est libidinis?[*](lubid. GRKc ) Themistoclem mihi et Demosthenen[*](demostenen X proferri G1 ) profertis, additis Pythagoran Democritum Platonem. quid? vos studia libidinem[*](libidine GK) vocatis? quae vel optimarum rerum, ut ea
p.389
sunt quae profertis, sedata tamen et[*](et add. G2 ) tranquilla esse debent. Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem, quorum est tandem philosophorum? at[*](ad KR) commode dixit Afranius: dum modo doleat aliquid,[*](fr. 409 cf. p. 383, 13) doleat[*](doleat lateat G1 ) quidlibet.[*](quidlibet hic X)dixit enim de adulescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti[*](sapienti ex -e V1 ) quaerimus. et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria. utile est enim uti motu[*](utinmotu K1 ) animi, qui uti ratione non potest. nos autem, ut testificor saepe, de sapiente quaerimus.[*](quoque (item post Afranii versum))