Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

At etiam[*](etiam enim Sey. sed cf. p. 383, 14 ) aemulari utile est, obtrectare,[*](obtrectari X) misereri. cur misereare potius quam feras opem, si id facere possis? an sine misericordia liberales esse non possumus? non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed alios, si possumus, levare aegritudine. obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis[*](opt. G) autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat? qui[*](qui s quis GKCRV quid K1 (quisid M) app. Vc ) id adprobari possit, aegritudinem suscipere pro experientia, si quid habere velis? nam[*](nam Bs non X) solum habere velle summa dementia est.

Mediocritates autem malorum quis laudare recte possit?

quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non libidinosus et cupidus esse? in quo ira, non iracundus? in quo angor, non anxius? in quo timor, non timidus? libidinosum igitur et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem? de cuius excellentia[*](excelentia R1V1 ) multa quidem dici quamvis fuse[*](fuse om. V possunt B1 e corr. s possit X) lateque possunt,

p.390
sed brevissime illo modo, sapientiam[*](sapientia GV1 sapientem K1 ) esse[*](dici ... 390, 1 esse in ras. eius- dem spatii K1 (ante ras. ult. verbum fuit cognitionemque cf. p. 390, 2)) rerum divinarum et humanarum scientiam cognitionemque, quae cuiusque rei causa sit; ex quo efficitur, ut divina imitetur, humana omnia inferiora virtute ducat. in hanc tu igitur tamquam in mare, quod est ventis subiectum, perturbationem cadere[*](cadere om. R1 (add. 2?)) tibi dixisti videri? quid est quod tantam gravitatem constantiamque perturbet? an inprovisum aliquid aut repentinum? quid potest accidere tale ei,[*](ei ut v. K et GRV) cui nihil, quod homini evenire possit, non praemeditatum sit? nam quod aiunt nimia[*](add. Bouhier (cf. 3, 34 Phil. 11, 7)) resecari oportere, naturalia relinqui, quid tandem potest esse naturale, quod idem nimium esse possit? sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae evellenda et extrahenda[*](et extrahenda om. V) penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt.