Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

nescio, ecquid ipsi nos fortiter in re p. fecerimus: si quid fecimus, certe irati non fecimus. an est quicquam similius insaniae[*](insaniae s insania X) quam ira? quam bene Ennius

initium
dixit[*](Enn. fr. inc. 18)
insaniae.
color, vox, oculi, spiritus, inpotentia dictorum ac factorum quam partem habent sanitatis? quid Achille Homerico foedius, quid Agamemnone in iurgio? nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit. non igitur desiderat fortitudo advocatam iracundiam; satis est instructa parata armata per sese. nam isto quidem modo[*](isto modo quidem s corr. We. ) licet dicere utilem vinulentiam ad fortitudinem, utilem[*](vinul.... 27 utilem om. V) etiam dementiam, quod et insani
p.387
et ebrii multa faciunt saepe vehementius. semper Aiax fortis, fortissimus tamen in furore; nam[*](Trag. inc. 64) [*](nam poetae tribuunt alii )
  1. Fa/cinus fecit ma/ximum, cum Da/nais inclina/ntibus
  2. Summa/m rem perfeci/t[*](perfecit s perficit X) manu.[*](manu Bentl. manus s manu sua restituit proelium Insaniens G. Hermann op. 7, 382 sed cf. Plasberg, Festschr. f. Vahlen 224, qui recte proel. r. ins. Ciceroni, non poetae tribuisse vid. )
proelium restituit insaniens:

dicamus igitur utilem insaniam?[*](insaniem KR) Tracta definitiones fortitudinis: intelleges eam stomacho non egere. fortitudo est igitur

adfectio[*](Sphaerus St. fr. 1, 628 cf. Chrys. 3, 285) animi legi summae[*](legissumme K (summe V) optemp. G) in perpetiendis rebus obtemperans
vel
conservatio stabilis iudicii in eis[*](in eis ex meis Vc ) rebus quae formidolosae videntur subeundis et repellendis
vel
scientia rerum formidolosarum contrariarumque[*](contrariarumquealt. a ex u eff. rumque in r. scr. Vc ) aut[*](aut et Hei. perferendarum aut s (sed omnino neglegenda est ou)de/tera vel a)dia/fora cf. fin. 4, 71)) omnino neglegendarum conservans[*](conservens V1 ) earum rerum stabile iudicium
vel brevius, ut Chrysippus[*](chris. V) (nam superiores definitiones erant Sphaeri,[*](spheri X) hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici; sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communis notiones alia magis alia)—quo modo igitur Chrysippus?[*](chris. V)
fortitudo est
inquit
scientia rerum perferendarum vel adfectio animi in patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore.
quamvis licet insectemur istos, ut Carneades solebat, metuo ne soli[*](soli add. Kc ) philosophi sint. quae[*](quae ex qui K1 ) enim istarum definitionum non aperit notionem nostram, quam habemus omnes de fortitudine tectam atque involutam? qua aperta quis est qui aut bellatori aut imperatori aut oratori quaerat aliquid neque eos existumet sine rabie quicquam fortiter facere posse?