Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
de Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, vel iurare possum non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in acie M. Alliennium[*](aciem alliennium KRG (ex ali-1) acie malliennium V) Paelignum[*](pelignum KV e corr. ) scuto protexerit gladiumque hosti in pectus infixerit. de L. Bruto fortasse dubitarim, an propter infinitum odium tyranni ecfrenatius[*](effren. K1 (hecfren.c) efren. V1 ) in Arruntem[*](arrunte X) invaserit; video enim utrumque comminus[*](comminus eqs. Ennii verba latere susp. Mue. adhuc G1 ) ictu cecidisse contrario. quid igitur huc adhibetis iram? an fortitudo, nisi insanire coepit, impetus suos non habet? quid? Herculem, quem in caelum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustulit fortitudo, iratumne[*](ratumne X corr. V3 s ) censes conflixisse cum Erymanthio[*](erymathio X (erim. V) corr. R2 )
Neque enim est ulla fortitudo, quae rationis est expers.
contemnendae res humanae sunt,[*](sunt B sint X) neglegenda mors est, patibiles et dolores et labores putandi— haec[*]('contemnendae... 7 putandi' — haec dist. Po. (cf. p. 307, 23)) cum constituta sunt iudicio atque sententia, tum est robusta illa et stabilis fortitudo, nisi forte, quae vehementer acriter animose fiunt, iracunde fieri suspicamur. mihi ne[*](mihi ne B minime X (minime V)) Scipio quidem ille pontufex maxumus, qui hoc Stoicorum[*](stoicicorum GV) verum esse declaravit, numquam privatum esse sapientem, iratus videtur fuisse Ti.[*](Tiex tam Kc ) Graccho[*](gracho X) tum, cum consulem languentem reliquit atque ipse privatus, ut si consul[*](consulĕet K (ĕc)) esset, qui rem publicam salvam[*](salvam s salva X) esse vellent,[*](vellent We. vellet hęc quid VKc ) se sequi iussit.